monumenta.ch > Petrus Blesensis > bnf16714.88 > bnf5941A.27 > bnf14764.87 > Ioannes, 1 > ad Romanos, 11 > bnf11947.86 r > sectio 616 > ad Romanos, 10 > Ezechiel, 16 > Numeri, 24 > sectio 444 > sectio 416 > Psalmi, 109 > sectio 512 > uwbM.p.th.f.68.258 > ad Galatas, 1 > sectio 52 > bnf17914.6 > ad Timotheum I, 3 > bnf4871.69 > sectio 180 > bnfGrec107.125 > ἐπωμίδα, id est, superhumerale appellant. {0}[ Aquila ἐπένδυμα, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, sive in Levitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis vestimentum, et in quadam Epistula Ad Marcell. XXIX] 29 > Isaias, 45 > sectio 806 > sectio 399 > Ioannes, 5 > Numeri, 1 > sectio 92 > sectio 706 > 26 > sectio 22 > Ecclesiastes, 9 > bnf17226.34 > sectio 9 > sectio 33 > sectio 367 > bnf16714.29 > sectio 251 > sectio 7 > sectio 533 > Lucas, 1 > bnf14764.38 > Psalmi, 118 > bnf8260.61 > Psalmi, 138 > bsbClm6299.265 > sectio 6 > csg75.805 > Lucas, 21 > sectio 295 > ad Titum, 1 > Isaias, 54 > Psalmi, 61 > Proverbia, 4 > sectio 10 > sectio 54 > sectio 3 > csg48.120 > sectio 7 > sectio 18 > Lucas, 16 > sectio 10 > bnf17226.89 > 34 > Aggaeus, 2 > bnfGrec107.147 > Numeri, 23 > bnfGrec107.409 > Isaias, 60 > Psalmi, 77 > sectio 337 > sectio 591 > sectio 462 > Exodus, 16 > sectio 25 > sectio 25 > Exodus, 7 > ad Corinthios I, 14 > Ecclesiasticus, 25 > sectio 7 > ad Corinthios I, 9 > 10 > bnf8260.73 > sluMscr.Dresd.A.145.b.189 > sectio 3 > 2 > sectio 13 > sectio 238 > Matthaeus, 12 > bnf17226.36 > bnf6069F.186 > sectio 436 > sectio 20 > Canticum, 1 > bnf16714.37 > ad Timotheum I, 6 > sectio 7 > sectio 205 > sectio 12 > Psalmi, 128 > 14
Cassiodorus, Historia Gothorum, XIII.De Dorpaneo Gothorum rege, et variis eorum contra Romanos sub Domitiano imp. praeliis et victoriis. <<<     >>> XV.De Maximini imp. e gente Gothica orti mira fortitudine, et quo pacto ad imperium pervenerit.

CAPUT XIV.Genealogia procerum Gothorum, quos illi anses, id est, semideos vocabant, deque eorum origine et fine. SHOW APPARATUS

1 Horum ergo, ut ipsi suis fabulis ferunt, primus fuit Gapt, qui genuit Halmal. Halmal vero genuit Augis; Augis genuit eum qui dictus est Amala, a quo et origo Amalorum decurrit. Et Amala genuit Isarna; Isarna autem genuit Ostrogetha; Ostrogotha genuit Unilt; Unilt genuit Athal; Athal genuit Achiulf; Achiulf genuit Ansilam et Ediulf, Widulf et Hermerich; Widult vero genuit Valeravans; Valeravans autem genuit Winitharium; Winitharius quoque genuit Theodemir, et Walemir, et Widemir; Theodemir genuit Theodericum; Theodericus genuit Amalasuentam; Amalasuenta genuit Athalaricum et Mathasuentam, de Utherico viro suo, cuius affinitati generis sic ad eam coniunctus est.
2 Nam supradictus Hermericus filius Achiulfi genuit Hunnimundum; Hunnimundus autem genuit Thorismundum: Thorismundus vero genuit Berimund; Berimund genuit Widericum; Widericus genuit Eutharicum, qui coniunctus Amalasuentae genuit Athalaricum et Mathasuentam; mortuoque in puerilibus annis Athalarico, Mathasuentae Witichis est sociatus, de quo non suscepit liberum, adductique simul a Belisario in Constantinopolim, et Witichi rebus excedente humanis, Germanus patricius fratruelis domini Iustiniani imperatoris eamdem in coniugio sumens, patriciam ordinariam fecit; de qua filium genuit item Germanum nomine.
3 Germano vero defuncto ipsa vidua perseverare disponit. Qualiter autem, aut quomodo Amalorum regnum destructum est, loco suo, si Dominus voluerit, edocebimus. Nunc autem ad id unde digressum fecimus, redeamus, doceamusque quando ordo gentis, unde agimus, cursus sui metam expleverit. Ablavius enim historicus refert quia ibi super limbum Ponti, ubi eos diximus in Scythia commanere, pars eorum qui orientalem plagam tenebant, eisque praeerat Ostrogotha (incertum utrum ab ipsius nomine an a loco orientali dicti sunt Ostrogothae), residui vero Vesegothae in parte occidua.
4 Et quidem iam diximus eos transito Danubio aliquantum temporis apud Moesiam Thraciamque vixisse.